monumenta.ch > Hieronymus > csg48.143 > sluMscr.Dresd.A.145.b.174 > sectio 10 > 3 > sectio 32 > 1 > 285 > sectio 3 > csg48.117 > bsbClm6224.66 > csg51.33 > sectio 16 > tblHarleyMS1775.19v > uwbM.p.th.f.68.211 > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 31
Et iste egressus est sermo qui exstruendae urbis, et circumdandae muris daret licentiam: quae usque ad illud tempus vicinarum gentium patebat incursibus. Si quidem ad Cyri regis imperium, qui volentibus reverti Ierosolymam dederat potestatem, Iesus Pontifex et Zorobabel, et postea Esdras Sacerdos, et caeteri qui cum eis proficisci voluerant, Templum et urbem, et muros eius aedificare conati sunt, prohibentibus in circuitu nationibus, ne impleretur opus, quasi hoc rex non iussisset. Mansit itaque imperfectum opus usque ad Neemiam, et vicesimum annum regis Artaxerxis: quo tempore regni Persarum, centum et quindecim anni fuerant evoluti, captivitatis autem Ierusalem, centesimus octogesimus, et quintus annus erat: tunc primum Artaxerxes iussit muros exstrui Ierusalem: cui operi praefuit Neemias, et aedificata est platea, et muri circumdati: et ex illo tempore si numerare velis septuaginta annorum hebdomadas usque ad Christum poteris invenire.